Canticum Canticorum*

Caput 2: Versus 6

Laeva ejus.Noli aliunde capiti requiem quaerere; si enim laevam ejus habueris, omnia tibi, quae mea sunt tribuentur.Laeva ejus sub capite meo.Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quae et ad subsidium peregrinationis dat Deus:dextera amplexabitur,cum post hanc vitam coelestia praemia accipiemus.Laevaid est, praesens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, estsub capitead consolationem data: etdextera,id est aeterna vitaamplexabitur,sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficiaquo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queamadjuvant in hoc loco peregrinationis, et aeternorum promissio amplius delectat.
(* Traductions européennes)